

Liber Paralipomenon Primus*
Caput 4: Versus 13
Saraia autem genuit.De Saraia dicitur Joab prodisse, qui juxta nominis interpretationem pater vallis artificum dicitur, quia de filiis ejus fuerunt architecti qui aedificaverunt domum Domini. Artifices vero qui in valle habitant possunt dici doctores legis, quosscientianoninflat, sed charitas aedificat[I Cor. 8.], quos modestia et humilitas exaltat, ut Gamaliel et Paulus ejus discipulus[Act. 5, 22.].